- DETMOLDIA Linea
- DETMOLDIA Lineaillustris Comitum Lippiensium in Germania Familiae est; Ex hac enim qui nunc supersunt, omnes a Simone, A. C. 1614. mortuo sati sunt. Nam ab huius filiis, Simone, linea Detmoldia, Ottone, Brakensis; demum Philippo, Backenburgica, descendit. Natus hic Simon Patri, ex Elisabetha Schavenburgica, genuit ex Anna Catharina Nassovia Hermann. Adolph. eum fratribus sororibusqueve illius: qui ex Ernestina Isenburgica, suscepit Simon. Henric. (nat. A. C. 1648. ux. Amelia Burggtavia de Dhona,) Mariam Magdalenam, Sophiam et Iohannam, Comites Lippae in Detmold. Sed et Detmoldii rami surculus Bisterfeldius est. Eodem enim Simone praefato, Simonis filio, ex Maria Magdalena Waldeccia, geniti sunt Iodoc. Hermann. (ux. Elisabetha Iuliana Sayno Witgenstenia) et Sophia Eleonora (quae nupsit Georgio Vilhelmo Com. Leiningensi in Westerburg etc.) qui Comites Lippiae lineae Detmoldiae in Bisterfeld dicuntur. Vide Phil. Iac. Spener. Theatro Nohil. Eur. tom. I. p. 22. et tom. III. p. 31. et 84. ut et Artis Heraldicae Parte poster.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.